1. ГРАМОТА ОБ ОСНОВАНИИ ГОРОДА ФИШХАУЗЕН

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit frater Sifridus dei gracia Episcopus Ecclesie Sambiensis Salutem et subscriptorum cognoscere veritatem. Ne de rerum gestarum serie labente tempore dubietas oriatur tam testium quam scripture salubris inventa est commoditas qua et omnis dubii occasio caveatur et gestarum rerum noticia perhenni memoria habeatur. Sane quoniam in quantum possumus nostre Ecclesie protectui intendimus ac ad omnia profutura cum tota diligentia laboramus. Jnde est quod nos communicato consilio et consensu expresso nostri Capituli apud castrum nostrum Schonewick Civitatem construximus in qua Cives seu burgenses supra guadraginta areas collocamus verum easdem areas damus civibus perpetuo possidentum sub annua pensione videlicet ut singulus annis in die beati Martini Episcopi octo marcas usualis monete nobis et nostris successoribus solvere teneantur. Hanc quoque indulgemus perpetualiter libertatem ut iudicibus eligendis in sentenciis ferendis mulctis sive penis iudicialibus infligendis et aliis quibuscunque habeant ius civitatis Culmensis et eo libere utantur salvis quibustam articulis subnotatis quos huic generalitati nolumus subiacere. Volumnus si quidem et statuimus ut si pruteni nostri homines vel Sambite vel subditi fratrum seu cuiuscunque condicionis familia nostre domus quacunque ex causa in prefata civitate mutuo inter se excesserint a nullo alio quam a nostris advocatis iudicentur. Si vero pruteni, Sambite nostri homines vel subditi fratrum seu familia nostre domus cuiuscunque condicionis quacunque ex causa aliquem civium vel theutunicum in predicta civitate occiderint vulnaverint percusserint vel quocunque modo verbis offenderint iudicabitur a sculteto sive iudice civitatis eiusdem. Jnsuper damus et conferimus in perpetuum prefate civitatis civibus seu incolis ad prata ad pasqua ad agros et ad alios quoscunque communes usus terram de recenti stagno sursum ascendento ante silvam que Rogys 1 nuncupatur usque ad graniciam distinctam circa viam que procedit de villa Lageyne 2 in candem silvam et de cadem granicia in transverso ultra viam que ducit de villa Woliten 3 usque ad arbores signatas et de eisdem signatis arboribus descendento ad predictam viam versus civitatem usque ad recens mare. Damus eciam incolis dicte Civitatis in perpetuum super aquam que fluit super molendinum de secundo fossato circa curiam pecorum tres funes in latum ex utraque parte aque usque ad fossatum quod transit campum nostrum in aquam predictam et de eodem fossato trans aquam directe ex altera parte aque tantum. Damus eisdem incolis civitatis similiter in latum tres funes usque ad graniciam illorum de Geidow et iuxta graniciam illorum de Geidow procedento usque ad graniciam Hermanni de Bludow ceterum de ultima granicia Hermanni de Bludow usque ad fossatum ubi granicia est distincta et ab eadem granicia usque ad aquam que Blodow nuncupatur. Jtem iuxta eandem aquam in latere viciniori descendendo versus recens mare usque ad terre defensionem et abinde usque ad viam hiemalem qua itur per paludem tempore hiemali versus antiquam civitatem. De prefata vero terre defensione usque ad viam hiemalem excipimus nobis quinque funes in latum de recenti mari procedendo in paludem quos pro nostra et successorum nostrorum itilitate reservamus. Jnsuper excipimus nobis eam partem que est in fine dammonis 4 a defensione terre illam videlicet partem que est inter viam que ducit versus Blodow usque per silvam que Wissegrod 5 nuncupatur et a via ante silvam usque ad graniciam illorum de Geydow quam similiter nostris usibus reservamus. Concedimus tamen ex quadam gracia speciali quod pascua que in cadem ultima parte sunt et alia pascua civium que adiacent communia sint tam nobis quam ipsis incolis predicte Civitatis. Excipimus eciam omnes publicas stratas seu alias quaslibet vias ut quicquid in hiis iudicio dignum commissum fuerit a nostris advocatis tantum iudicetur. Si vero Sambite vel pruteni nostri homines vel homines fratrum nostrorum seu familia domus nostre cuiuscunque condicionis quacunque ex causa in bonis dicte Civitatis mutuo excesserint a nullo alio quam a nostris advocatis iudicetur. Si autem quod absit pruteni Sambite nostri homines vel fratrum nostrorum homines seu familia nostre domus cuiuscunque condicionis aliquem civium vel teutunicum in bonis predictorum civium occiderint vulnaverint percusserint vel quocunque modo verbis offenderint iudicetur a sculteto civitatis eiusdem. Et ut fervor nostri amoris quo specialiter movemur circa cives pretate civitatis amplius elucescat sepedicte civitatis civibus et omnibus aliis inhabitantibus indulgemus in perpetuum ut in omnibus nostris silvis sitis infra unum miliare ligna cedant ad usum edificiorum suorum prout unicuique opus fuerit preter silvam Poys quam tamen licenciamus sicut via est a villa Neplock ad campum Steypts ubi aqua Medenow intrat recens mare a dextris secent ad necessarios suos usus. volumus tamen ne ligna nostrarum silvarum per ipsos extra terram trans lacus sine nostra speciali licencia deducantur. Presertim conferimus predicte Civitatis incolis perpetuam libertatem piscandi in recenti mari in omnibus tractis in parte nostra usque ad aquam que Medenow dicitur cum omnibus instrumentis piscandi sive retibus excepto tantum rethi quod Nywat vulgariter nuncupatur et preter rethe quod Sturlanke dicitur. Excipimus eciam quattuor tractus in quibus preter nos nullus piscandi habeat libertatem. Poterunt insuper dicti Cives in perpetuum libere cum voluerint in salso mari piscari. Jnsuper statuimus si predicti cives ad religiosos dono testamento vel alio contractu eciam si quidam civium eorundem religiosorum domibus se et sua tradiderint domum vel aream agros hortos aut quascunque possesiones transferre voluerint quod vendantur infra terminium unius anni alioquim pro precio secundum fide dignorum virorum taxacionem ad utilitatem civium revertentur. Omnia prefata bona in agris in pratis in silvis in pascuis in salectis in paludibus in stagnis in aquis in fluviis in silvis in piscariis in aliis quibuscunque utilitatibus salvis tamen superius excepcionibus libera et absque onere tradimus prefate civitatis civibus et habitatoribus omnibus in perpetuum ad communem usum et utilitatem. Ut autem hee felices nostre donacionis condiciones et promissiones inconvulse permaneant et firmitatis debite robur obtineant presentes scribi fecimus ipsasque sigilli nostri et Capituli nostri munimine roborantes. Testes huius sunt dominus frater Gerwinus prepositus et dominus frater Johannes decanus dominus frater Nicolaus Canonicus et dominus frater Petrus canonicus ceterique Canonici nostre Ecclesie. Item frater Ebirhardus commendator in Kungisberg. frater Volradus commendator in Ragniten. frater Ortolfus advocatus Sambie. frater Philippus advocatus nostre Ecclesie. frater Bernhardus eius socius. frater Johannes vicecommendator in Kungisberg. Jtem frater Henricus commendator in Louchstete et allii quamplures de fratribus Jnsuper cives prefate civitatis qui huic donacioni nostre interfuerunt et eandem susceperunt Bernhardus de Barthe Johannes de Meydeburg Albertus Scriber Johannes Steynhayn et alii viri honesti videlicet Rymboto de Geydow. Hermannus de Bludow. Henricus phaffe et plures ad hoc vocati. Actum et datum Kungisberg anno ab incarnatione Domini M. ccc. V.

xiiij Kalendas Septembris.